Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem. Alius dicit: Corpus mortis hujus non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus, catena mea est ad tempus: in corpore mortis sum ego; non corpus mortis sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego enim, inquit, spiritus sum; caro non sum, sed in carne sum: cum fuero liberatus a carne, quid erit mihi deinde cum carne? Huic argumentationi vultis, fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero, contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri. Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas electionis, ut a te tollatur controversia dissensionis. Audi, sed dic prius quod dicebas. Nempe hoc dicebas: Non sum ego caro, sed spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc dicebas? Hoc, inquit. Non tibi ego respondeo: responde, Apostole; responde, obsecro te. Praedicasti, ut audireris; scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis hujus. Sed non es tu ipse corpus mortis hujus? Respondet: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 4Rom. VII, 22-25 . Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu? Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario. Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus? Respondet Apostolus, morte jam imminente, debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis hujus? Et quid? Ipsius verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed jam non mortis hujus. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis hujus. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale hoc, quodam modo carnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non, inquit, pono corpus terrerum, et accipio corpus aereum, aut accipio corpus aethereum. Ipsum accipio, sed non jam mortis hujus. Quia oportet corruptibile, non aliud, sed hoc, induere incorruptionem; et mortale, non aliud, sed hoc, induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus, est, Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Tunc fiet sermo qui scriptus est: qui sermo, non jam pugnantium, sed triumphantium: Absorpta est mors in victoriam. Cantetur Alleluia. Ubi est, mors, aculeus tuus? Cantetur Alleluia. Aculeus autem mortis est peccatam 5I Cor. XV, 53-56 . Sed quaeres locum ejus, et non invenies 6Psal. XXXVI, 10 .