Aurum bonis et malis cur datur. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, videretur magna poena paupertas: si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc vero si scire vis aurum posse bene haberi, habent et boni: si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem Conditorem universitatis ostendat; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat inopia; malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet.