TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pagano de Roma christianis temporibus incensa insultanti quid respondendum. Christianus vocatus non ad terrena, sed ad coelestia. Jam video quid dicas in corde tuo: Ecce temporibus christianis Roma afflicta est, et incensa est. Quare temporibus christianis? Quis hoc dicit? Christianus? Ergo tu tibi responde, si christianus es: Quando voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? unde tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma, florebat Roma; modo quia superavit et abundavit sacrificium Dei vestri, et inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter responde interim, ut illo careamus; caeterum tibi alia meditatio est. Non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum coelum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad coelestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad aeternam cum Angelis vitam. Tamen huic amatori carnalis felicitatis, et murmuratori adversus Deum vivum et verum, volenti servire daemoniis et lignis et lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium hoc Romanae urbis tertium est. Sicut habet historia eorum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanae urbis, quod modo contigit, tertium est. Quae modo semel arsit, inter sacrificia Christianorum, jam bis arserat inter sacrificia Paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam saeviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Jussit Nero imperator ipsius Romae, servus idolorum, interfector Apostolorum, jussit, et incensa est Roma. Quare putatis? qua causa? Homo elatus, superbus et fluidus, delectatus est Romano incendio. Videre, inquit, volo, quomodo Troja arserit. Arsit ergo sic semel, bis, tertio. Modo te quid delectat contra Deum stridere, pro ea quae consuevit ardere?