TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus inter Judaeos et Gentes lapis angularis in Jechonia adumbratus. Facta est transmigratio in Babyloniam tunc per Jechoniam, qui non est permissus regnare in Judaeorum gente, typo Christi, quem Judaei sibi regnare noluerunt. Transitum fecit Israel ad Gentes, id est praedicatores Evangelii transierunt ad populos Gentium. Quid ergo miraris quod bis numeratur Jechonias? Etenim si Christi figuram gerebat a Judaeis transeuntis ad Gentes; attende quid est Christus inter Judaeos et Gentes. Nonne ipse est ille lapis angularis? Attende in angulo terminum parietis unius, et initium parietis alterius. Usque ad ipsum lapidem metiris unum parietem, et ab ipso alterum. Bis ergo numeratur lapis angularis, qui connectit utrumque parietem. Jechonias ergo gestans figuram Domini, tanquam lapis angularis typum praeferebat. Et sicut Jechonias regnare non est permissus Judaeis, sed itum est in Babyloniam; sic Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 19Psal. CXVII, 22 , ut Evangelium perveniret ad Gentes. Noli ergo dubitare bis numerare caput anguli, et occurrit tibi numerus scriptus; atque ita quatuordecim sunt, et quatuordecim, et quatuordecim: et non sunt tamen quadraginta duae generationes, sed quadraginta et una. Quia sicut ordo lapidum cum per lineam rectam dirigitur, omnes singillatim numerantur; cum autem detorquetur ordo, ut angulum faciat, illum lapidem indetorquetur oportet bis numerari; quia et ad illum ordinem pertinet, qui usque ad ipsum finitur, et ad illum qui ab ipso incipit: sic ordo generationum quamdiu in illo populo mansit, in bis septeno, id est, intervallo non fecit angulum; cum autem detortus ordo est, ut transmigraretur in Babyloniam, velut a Jechonia quidam factus est angulus; ut eum in typo illius venerandi lapidis angularis bis numerare oporteret.

Notes

  1. 19. Psal. CXVII, 22