TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid agendum ut obtineantur dies boni. Vita, et dies boni. Vultis enim audire mecum consilium ejus, qui novit ubi sint dies boni, et ubi sit vita? Audite non a me, sed mecum simul. Ait enim nobis quidam: Venite, filii, audite me. Et concurramus, et stemus, et aures arrigamus, et corde intelligamus Patrem qui dixit, Venite, filii, audite me; timorem, inquit, Domini docebo vos. Et quam rem vult docere, et cui rei utilis est timor Domini, sequitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Modo dic, Ego. Jamdudum quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Dic modo, Ego. Ergo dies bonos et vitam vis; cohibere linguam tuam a malo non vis, et labia tua ne loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non operanti redditur merces? Utinam in domo tua vel operanti mercedem reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quare? Quia nihil operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem? Vitam et dies bonos, quam omnes desideramus, et ad quos dies omnes venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem? Vitam et dies bonos. Et qui sunt dies boni? Vita sine fine, requies sine labore.