In resurrectione soli justi liberantur de corpore mortis. Et adjungit: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Pagani enim qui non habent gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore mortis hujus liberabuntur? Tu quid est quod pro magno gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vis tribuere, quia de corpore mortis hujus liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum ejus cepimus, imo quia Domino adjuvante, sine dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis hujus, quia veniet dies ultimus vitae hujus, et solventur ad tempus a corpore mortis hujus. Veniet et dies, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: ecce liberati a corpore mortis hujus. Qui mala fecerunt, in resurrectionem judicii 19Joan. V, 28, 29 : ecce redierunt ad corpus mortis hujus. Corpus mortis hujus redit ad impium, nec inde aliquando solvetur. Tunc non erit vita aeterna, sed mors aeterna, quia poena aeterna.