TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali ideo multi, ut exerceantur boni. Amurca, oleum. Exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus: non de tuo bone, quia fuisti malus, sed de illius qui nunquam est malus: exercere in mediis malis. Nec mihi volo dicas: Saltem si necesse esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent mali, et boni multi essent. Non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? Utique considera, vir prudens, quia si multi boni essent et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. Si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos: et cum laboratur, sudatur; et cum sudatur, aurum purgatur. Esto ergo in decorem domus Dei. Jam tecum in corde tuo litigavit infirmitas; invoca, ut vincas: adsit tibi Deus, adjuvet qui jubet. Jam factus es victor infirmitatis tuae, jam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo: vide quid boni sit; compara illum tibi. Ille meditatur tentationes, tu fundis orationes: ille si nocet, palam nocet; tu quod pro illo oras, Deus novit: ille non credit, quia cor tuum non discutit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras: in isto torculari (quia et torculari Ecclesia comparata est), vide si non ille qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. Et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi enim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in hujus mundi malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt ad Deum, et vale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res suas, qui paulo ante rapiebant alienas! Sed multi raptores, invasores, spoliatores publice apparent; amurca illa est per plateas currens: illi autem, unus hinc, unus inde, corde conjuncto malus faciens mala permanere erubescens, Dei monita cogitans; spem saeculi irridens, spem coelestem exspectans, mutans amores et mores: oleum sanctitatis est in torculari, vas in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi est decor domus Dei.