Raptores redarguit. Diximus contra unum vitium rapinarum, quo res humanae usquequaque vastantur: diximus, et nemo nobis contradicit. Quis enim audet apertissimae loquendo contradicere veritati? Non ergo facimus quod Apostolus monuit, non contradicentes redarguimus; obedientes alloquimur, laudantes instruimus; non contradicentes redarguimus. Ita vero non contradicunt lingua, sed vita. Moneo, rapit; doceo, rapit; praecipio, rapit; arguo, rapit: quomodo non contradicit? Dicam ergo quod de hac re sufficere existimo. Abstinete vos, fratres, abstinete vos, filii, abstinete vos a consuetudine rapiendi: et vos qui sub manibus raptorum gemitis, abstinete vos a cupiditate rapiendi. Alius potens est, et rapit: tu in manu raptoris gemis; quia rapere non potes, ideo non facis. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem.