TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In beatorum corporibus pulchritudo erit omnibus numeris absoluta. Sic ergo, charissimi, sic credite, sic tenete, multorum membrorum ibi usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil quod offendat aspectum, in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque summorum: quanto magis ibi, ubi erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas, summa felicitas?