TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pastor idoneus ille est, qui vitam rependere valet pro ovibus. Pasce oves meas. Commendat oves idoneo, an minus idoneo? Primo, quas oves commendat? Pretiosas, emptas, non auro, non argento, sed sanguine. Si dominus homo commendaret servo suo oves suas, procul dubio cogitaret, utrum peculium servi illius idoneum esset pretium ovium suarum, et diceret: Si perdiderit, si dissipaverit, si consumpserit, habet unde reddat. Commendaret ergo servo idoneo oves suas, et servi facultates in pecunia quaereret, pro ovibus quas pecunia comparavit. Nunc vero Dominus Jesus Christus, quia servo commendat oves, quas sanguine comparavit; idoneitatem servi in passione sanguinis quaerit. Tanquam diceret: Pasce oves meas, commendo tibi oves meas. Quas oves? Quas emi sanguine meo. Mortuus sum pro eis. Amas me? Morere pro eis. Et quidem servus ille hominis homo pecuniam redderet pro consumptis ovibus: Petrus sanguinem reddidit pro ovibus conservatis.