Jucunditas in Deo, et in aeternis bonis quae dedit. Rectus corde qui laudat flagellum patris. --Redi ergo, si sensisti aliquid, si crubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti: redi, delectare in Domino, jucundare in Domino. Jucundare in iis quae jussit Dominus, ut jucunderis in Domino. Jucundare in fide, jucundare in spe, jucundare in charitate, jucundare in misericordia, jucundare in hospitalitate, jucundare in castitate. Haec omnia bona sunt, thesauri interioris hominis; gemmae, non arcae tuae, sed conscientiae tuae. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exis et rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi acciderit in hoc saeculo, et laudans flagellum Patris, cujus exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuum, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat? Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam esses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut esses; et jam te existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque despiciet? Despexit, inquis: jam oravi, non me audivit. Quid, si hoc petebas, quod malo tuo accepisses, si accepisses? Ploravi ante illum, et non mihi dedit. O puer insensate, in quo plorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exoptabas et petebas, et pro qua plorabas, praecipitaret te? Jamdudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis? Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum. Omnia quae habes, et domum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et non accipis. Forte enim te inopia erudiet, copia corrumpet. Quaeris tu copiam corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis, exaudivit iratus (Exodi XVI) : Paulum dicentem, Tolle a me stimulum carnis, non exaudivit propitius 12II Cor. XII, 7-9.