TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus, id est modicus, gratiae in se collatae praedicator. Quid est Paulus? Minimus. Ego enim sum minimus Apostolorum. Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine modicum est. Sic loquimur quando dicimus, Post paulum video te, paulo post facio illud. Quid est, paulo post? Modico post: post paulum, post modicum. Quare ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Bene dicis: unde debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire? Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras: quod es, gratia Dei es. Et gratia ejus, inquit, vacua in me non fuit. Ecce evangelizat fidem quam aliquando vastabat: nec gratia ipsa vacat in illo, qui ait, In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim habes quod non accepisti? Statim respexit: et cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subjecit se humilem Paulum, Non autem ego, sed gratia Dei mecum 17I Cor. XV, 9, 10 .

Notes

  1. 17. I Cor. XV, 9, 10