TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De presbyteris. Restant presbyteri. Sic enim ad eos gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil charius est, charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis ipsorum: non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt.