TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jejunium cum oratione et eleemosyna. Hoc si atrocius objurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et quod sequitur: Opprimamus pauperem justum 4Sap. II, 8-10 . Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite esse epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit, aut poena. Nemo dicat: Quis huc inde reversus est? Dives ille purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit 5Luc. XVI, 19-24. Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo; sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem, quasi aliud nihil habentes nisi quod delectat carnem, dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post mortem victuri, et felices potius victuri post mortem, non dicant, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur, Cras enim moriemur; et dicite, Jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod praecipue observandum est praetermitto, ut de jejunio tuo fames pauperis satietur, aut si jejunare non potes, magis pascas, cujus saturitate tibi venia concedatur. Dicant ergo Christiani, Jejunemus et oremus et donemus; cras enim moriemur. Aut si duas res volunt dicere, ego eligo ut dicant, Donemus et oremus, quam, Jejunemus et non donemus. Absit ergo ut Apostolus in corpore poneret summum bonum hominis, id est, beatitudinis causam.

Notes

  1. 4. Sap. II, 8-10
  2. 5. Luc. XVI, 19-24