Christi resurrectio et ascensio. Sessio ad dexteram Patris. Tertio vero die resurrexit in carne vera, sed nequaquam ulterius moritura. Hoc discipuli ejus oculis manibusque probaverunt; nec eorum fidem deciperet tanta bonitas, nec falleret veritas. Sed propter brevitatem cito subjungitur quod ascendit in coelum. Nam quadraginta diebus fuit cum discipulis suis; ne tam magnum resurrectionis ejus miraculum, si eorum oculis cito subtraheretur, ludificatio putaretur. Ubi nunc sedet ad dexteram Patris: quod fidei oculis prudenter debemus intueri; ne arbitremur in aliqua sede immobiliter fixum, ut ei stare vel ambulare non liceat. Non enim quia Stephanus sanctus eum stantem videre se dixit 11Act. VII, 55, ideo vel ille falsum vidit, vel Symboli hujus verba turbavit. Absit hoc putare, absit hoc dicere. Sed illius habitatio in excelsa et ineffabili beatitudine ita significata est, ut illic sedere diceretur. Unde etiam sedes habitationes dicuntur; velut cum interrogamus ubi sit aliquis, et respondetur, In sedibus suis. Et de servis Dei maxime ac saepissime dicitur, Tot annos ille in illo vel in illo monasterio sedit; hoc est, requievit, commoratus est, habitavit. Nec sancta Scriptura hoc genus locutionis ignorat. Ille quippe Semei a rege Salomone in Jerusalem civitate jussus habitare, addita comminatione, ut, si quando inde auderet exire, poenas debitas lueret, per tres ibi annos sedisse perhibetur ( ἐκάθισε ) 12III Reg. II, 38, sec. LXX, quod intelligitur habitasse. Dextera vero ipsa Patris non ita dicitur secundum humani corporis situm, tanquam Filio sit ipse ad sinistram, si ei secundum istos corporeos situs habitusque membrorum Filius collocatur ad dexteram. Sed ad dexteram Dei dicitur, honoris et felicitatis inenarrabilis celsitudo. Sicut de sapientia dictum legitur: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectitur me 13Cant. II, 6 . Si enim subter jacuerit terrena commoditas, tum desuper amplectitur aeterna felicitas.