TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Bona opera in manifesto facta duplicem habent utilitatem. Quando bona opera, etiam quae propter Deum fiunt, hominibus ostenduntur, cum ea faciunt boni et religiosi, non laudes humanae expetuntur, sed imitanda proponuntur. Duplex est enim misericordia, quae fit in bono opere, corporalis et spiritualis. Esurientibus, sitientibus, nudis, peregrinis corporali misericordia subvenitur: eadem tamen ipsa cum ostenduntur, et ad imitationem caeteros provocant, etiam spiritus mentesque pascuntur. Alius pascitur opere bono, alius exemplo bono: ambo enim esuriunt. Ille vult accipere unde alatur, ille vult videre quod imitetur. Monet nos de hac veritate etiam sancti Evangelii lectio, quae modo recitata est. Christianis enim dicitur in Deum credentibus, bene operantibus, spem vitae aeternae pro bonis operibus exspectantibus, Vos estis lumen mundi. Et universae ubique diffusae Ecclesiae dicitur, Non potest civitas abscondi supra montem constituta 1Matth. V, 14 . Erit, inquit, in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium 2Isai. II, 2 . Ipse est mons, qui ex parvo lapide crevit, et totum orbem crescendo implevit 3Dan. II, 34, 35. In illo aedificatur Ecclesia, quae abscondi non potest.

Notes

  1. 1. Matth. V, 14
  2. 2. Isai. II, 2
  3. 3. Dan. II, 34, 35