Charitas Spiritus sancti donum. Quid est ergo, fratres? An forte commemoro et hoc, quomodo charitas ad Spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: « Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. » Unde charitas Dei diffusa est in cordibus nostris? Unde? Quid tibi dabas? Quid quasi de tuo praesumebas; Quid enim habes quod non accepisti 17I Cor. IV, 7 ? Ergo unde, nisi quod sequitur, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis 18Rom. V, 3-5 ?