Corpora spiritualia post resurrectionem, unde dicta. Dabit ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa corpora spiritualia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritualia, quia erunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus, dicuntur animalia corpora: et tamen animae non sunt, sed corpora. Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animae non sunt: sic illa spiritualia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt. Quare dicitur spirituale corpus, charissimi, nisi quia ad nutum spiritus serviet? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 6Galat. V, 17 . Non ibi erit, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 7Rom. VII, 23 . daec bella non ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta ibi erit. Ubi volueris, eris: sed a Deo non recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque ieris, Deum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo eris.