Zacharias desperando interrogat, Maria inquirendo. Gratia Dei quam maxima in incarnatione Verbi. Intelligimus, charissimi, quoniam Zacharias quando ait, Per quid cognoscam hoc? ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis, desperando dixit, non inquirendo: Maria vero quando e contra ait, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco, inquirendo dixit, non desperando. Dum interrogavit, non de promissione dubitavit. O vere gratia plena! Sic est enim ab angelo salutata, Ave, gratia plena. Quis hanc explicet gratiam? Quis huic gratiae gratias agendo sufficiat? Fit homo, et per liberum arbitrium perit homo, et invenitur homo factus qui fecit, ne periret quem fecit. In principio Verbum Deus apud Deum, per quod omnia facta sunt, fit caro: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8Joan. I, 14 . Caro fit Verbum, sed caro accedit ad Verbum, non perit in carne Verbum. O gratia! Ut hoc haberemus, quid digni eramus?