Non differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona, praeter vitam. Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant habenas ad peccandum: feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi ejus vigilias adversus malam et perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te 9Eccli. V, 8 et 9 . Quid est ergo, maligne sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus locus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus, omnes iniquitates ejus obliviscar. Male sperare coeperas, audisti, Ne tardes converti ad, Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam. Plane dabit, quando te converteris; sed quare te non convertis? Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris, dabit; sed ipsum quando quando est? Quare non hodie est, quare non cum tu me audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas? Clamor meus sit adjutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare non hodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mihi Deus promisit. Cras tu tibi promittis? Aut si forte, si mihi legis de libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus? Sed videlicet homo sapiens times ne plus habeas biduo bonae vitae. Si erit crastinus dies, sit et hodiernus; et biduum sit. Si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inveniet: si autem erit crastinus, addetur hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam, et non times habere malam vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris, quare non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola vita erit, quae in te mala incurrit. Qualem vestem quaeras, si interrogem te, Bonam respondes; qualem villam, Bonam; qualem conjugem, Bonam; quales filios, Bonos; qualem domum, Bonam; solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam, et inter omnia bona tua solam vis vitam malam. Nam omnia illa quae bona requirebas, vestem, domum, villam, et caetera, paratus es dare pro vita tua. Si tibi quisquam dixerit, Aut da mihi omnia bona tua, aut aufero vitam tuam: paratus es omnia bona tua dare, et illam etiam malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua etiam mala das omnia bona? Ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne inveniat damnatio.