TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia. Ira, festuca; odium, trabes. Homicida, qui fratrem odit. Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres mei, facio, si in me prius facio. In me autem facio, si a Domino accipio, facio. Odi vitia mea, cor sanandum offero medico meo. Persequor ea, quantum possum, gemo de illis, confiteor quia sunt in me, et ecce ego accuso me. O qui me reprehendebas, corrige te. Haec est justitia, ne dicatur nobis: Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui 12Matth. VII, 3-5 . Ira festuca est; odium, trabes est. Sed nutris festucam, et fit trabes: ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit trabes. Ut ergo festuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam vestram 13Ephes. IV, 26. Vides, sentis te odio liventem, reprehendis irascentem? Tolle odium, et recte reprehendis. Ira est in oculo ejus, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo vides quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti. Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, verba adulantium et ad te mala verba de amico deferentium credendo, nutristi. Festucam non avulsisti diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi, Noli odisse, securus es: et respondes mihi, et dicis mihi, Quid est odisse? Et quid mali est, quia odit homo inimicum suum? Odisti fratrem tuum: sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui odit fratrem suum homicida est 14I Joan. III, 15 . Qui odit, homicida est. Numquid modo potes dicere, Quid ad me, ut homicida sim? Qui odit, homicida est. Non venenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti; non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus; postremo ipsum scelus non fecisti: tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite ergo justitiam, ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis, et hanc justitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, fratres mei.

Notes

  1. 12. Matth. VII, 3-5
  2. 13. Ephes. IV, 26
  3. 14. I Joan. III, 15