TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evangelii fides toto orbe recepta. Sed, inquiunt, quomodo credituri sumus natum ex femina Christum? Respondeam: Ex Evangelio quod praedicatum est et praedicatur universo orbi terrarum. Sed rei jam creditae per omnem terram quaestionem conantur ingerere caeci, excaecare alios affectantes, et non videntes quod videndum est, dum convellere conantur quod credendum est. Respondent enim, et dicunt: Noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam Scripturam consideremus. Noli populariter agere: multitudo tibi seducta favet. Primo hic respondeo: Multitudo seducta mihi favet? Haec multitudo, paucitas fuit. Unde crevit haec multitudo quae in istis incrementis tanto ante nuntiata est? Non enim crescere visa est, quae non est praevisa. Non dico, Paucitas erat: unus erat Abraham. Considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes gentes, cui homini dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes 6Gen. XXII, 18 . Quod credidit unus de sua singularitate, exhibitum est multis de seminis multitudine. Tunc non videbatur, et credebatur; nunc videtur, et impugnatur: et quod uni tunc dicebatur et ab uno credebatur; nunc oppugnatur a paucis, quando exhibetur in multis. Ille qui discipulos suos fecit piscatores hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. Si multitudini credendum est; quid copiosius Ecclesia toto orbe diffusa? Si divitibus credendum est; attendant quot divites cepit: si pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus; intus est jam pene tota nobilitas: si regibus; videant omnes subditos Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus; intueantur quanti oratores; quanti periti, quanti philosophi hujus mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens, infirma mundi elegit, ut confunderet fortia; et stulta hujus mundi elegit, ut confunderet sapientes; non qui essent, sed qui esse viderentur: et ignobilia hujus mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret 7I Cor. I, 27.

Notes

  1. 6. Gen. XXII, 18
  2. 7. I Cor. I, 27