Maria ex gratia mater Filii Dei. Quid es, quae postea paritura es? Unde meruisti? unde hoc accepisti? unde fiet in te qui fecit te? Unde, inquam, tibi hoc tantum bonum? Virgo es, sancta es, votum vovisti; sed multum quod meruisti, imo vero multum quod accepisti. Nam unde hoc meruisti? Fit in te qui fecit te, fit in te per quem facta es: imo vero per quem factum est coelum et terra, per quem facta sunt omnia, fit in te Verbum Dei caro, accipiendo carnem, non amittendo divinitatem. Et Verbum jungitur carni, et Verbum copulatur carni; et hujus tanti conjugii thalamus, uterus tuus; et hujus, inquam, tanti conjugii, id est Verbi et carnis thalamus uterus tuus: unde ipse sponsus procedit de thalamo suo 8Psal. XVIII, 6 . Invenit te virginem conceptus, dimittit virginem natus. Dat fecunditatem, non tollit integritatem. Unde tibi hoc? Proterve virginem videor interrogare, et quasi importune aures verecundas ista mea voce pulsare. Sed video virginem verecundantem, et tamen respondentem, meque admonentem: Quaeris a me unde mihi hoc? Verecundor tibi respondere bonum meum, angeli audi ipsius salutationem, et in me agnosce tuam salutem. Crede cui credidi. Unde mihi hoc quaeris? Angelus respondeat. Dic mihi, angele, unde Mariae hoc? Jam dixi, cum salutavi: Ave, gratia plena 9Luc. 1, 28 .