TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Habitatio et quies in eremo conscientiae.--Et exterminabo bestias malas a terra. Bestias, hostes testamenti pacis. De istis bestiis dicitur in Psalmo, Increpa feras calami 46Psal. LXVII, 31 . Quid est, feras calami? Bestias adversarias sanctae Scripturae; quia calamo scriptae sunt. Exterminabo bestias malas a terra: et habitabunt in eremo in spe. Quid est, in eremo? In solitudine. Quid est, in solitudine? Intus in conscientia. Magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec videt. Ibi habitemus in spe, quia nondum in re. Etenim totum quod foris est nostrum, fluctuat tempestatibus et tentationibus saeculi. Est interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram: interrogemus, si est charitas intus; videamus, si non labia sonant, sed et pectus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 47Matth. VI, 12 . Si verum sonat, si verum dicimus, ubi nemo hominum videt, ibi est eremus, ubi requiescimus in spe; quia transit haec omnis tribulatio; et quae spes erat, fiet res, et erit totum nostrum in requie. Jam conspicui nobis erimus ; et non erit ovis tanquam abscondita, cogitatio; et non erit eremus conscientia: quia omnes sibi noti erunt, et cogitationes suas ignotas non habebunt, cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 48I Cor. IV, 5. Nunc vero vides duos homines in tribulatione, cor ipsorum videre non potes. Forte alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tanquam in eremo, requiescit. Et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt, id est, quietem tanquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi; intus ibi requiescent, in rivis . In ipsa intus eremo sunt rivi quidam memoriae manantes, liquores divinos scaturientes ex mente Scripturam tenentis et recolentis. Etenim quod legisti, quod audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaveris; cum coeperis in illa interiore eremo, id est, in bona conscientia requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam modo recordatio verbi Dei, et cum caeteris requiescis in spe, et dicis: Verum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi promisit Deus, non mentitur, securus sum. Et ista securitas somnus est in rivis. Et somnum habebunt in rivis.

Notes

  1. 46. Psal. LXVII, 31
  2. 47. Matth. VI, 12
  3. 48. I Cor. IV, 5