TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei in hominem beneficia. Aliud intellectus et aliud ratio. A Deo debemus esse quod sumus. Quia quod non nihil sumus, nisi a Deo a quo habemus? Sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides: nos autem vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivere cum arboribus frutetisque commune est. Dicuntur enim et vites vivere. Nam si non viverent, non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum. 3Psal. LXXVII, 47 . Vivit, cum viret; arescit, cum moritur. Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus. Quinquepartitus corporis notus est sensus. Videmus, audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia dijudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. Est ergo in nobis sensus quinquepartitus: sed hunc habent et bestiae. Habemus ergo aliquid amplius nos. Et ista tamen quae enumeravimus, fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus? Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent volucres, non habent pisces: in eo facti sumus ad imaginem Dei. Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subjungit, ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis subjecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et serpentium quae repunt super terram 4Gen. I, 26 . Unde habeat potestatem? Propter imaginem Dei. Unde quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 5Psal. XXXI, 9 . Sed aliud est intellectus, aliud ratio. Nam rationem habemus et antequam intelligamus; sed intelligere non valemus, nisi rationem habeamus. Est ergo animal rationis capax: verum ut melius et citius dicam, animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam intelligat jam rationem habet. Nam ideo vult intelligere, quia ratio praecedit.

Notes

  1. 3. Psal. LXXVII, 47
  2. 4. Gen. I, 26
  3. 5. Psal. XXXI, 9