Granum morte multiplicatum. Agnoscit fides vestra granum, quod in terram cecidit, et mortuum multiplicatum est. Agnoscit, inquam, hoc granum fides vestra, quia ipsum habitat in mente vestra. Hoc enim quod de se ipso dixerit Christus, nullus ambigit Christianus. Sed plane illo mortuo grano et multiplicato, multa grana sunt sparsa in terram: ex quibus est et beatus Laurentius, cujus seminationem hodie celebramus. De illis autem granis sparsis toto orbe terrarum, quanta pullulaverit seges videmus, gaudemus, sumus: si tamen et nos per illius gratiam ad horreum pertinemus. Neque enim ad horreum pertinet quidquid in segete est. Eadem quippe pluvia utilis et nutritoria, et triticum pascit et paleam. Absit ut simul utrumque in horreo recondatur; quamvis simul utrumque in agro nutriatur, et simul utrumque in area trituretur. Nunc tempus eligendi est. Antequam veniat ventilatio, fiat morum separatio: sicut in area, granum adhuc mundatione discernitur, nondum ventilabro ultimo separatur.