Resurrectio carnis futura. Loquens ergo de futura resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora. Ibi non addidit, et nunc est: quia ista hora postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora novissima erit, in novissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet judicari. Quibus hominibus judicandis? Quos invenit vivos? Non solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis. Quomodo expressit carne mortuos? qui sunt in monumentis, quorum jacent sepulta cadavera, quorum favillae tectae sunt, quorum ossa dispersa sunt, quorum caro jam non est, et tamen Deo integra est. Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et prodient omnes. Boni sint, mali sint, audient vocem, et exient. Rumpentur omnia vincula inferorum: omne quod periit, imo perisse putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non potest reparare quod erat?