Lex non impletur sine charitate. Quis est autem qui implet Legem, nisi qui habuerit charitatem? Interroga Apostolum: Plenitudo Legis charitas 34Rom. XIII, 10 . Omnis enim Lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum 35Galat. V, 14 . Sed praeceptum charitatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc praeceptum magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 36Matth. XXII, 37-40 . Sine dilectione gemina Lex impleri non potest. Quamdiu non impletur Lex, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo annos infirmus erat. Quid est, duo minus habebat? Duo praecepta illa non implebat. Quid prodest quia caetera implentur, si illa non implentur? Triginta octo habes? si illa duo non habueris, caetera nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nihil valeant caetera, si non habueris duo praecepta, quae perducunt ad salutem. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest 37I Cor. XIII, 1-3 . Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia charitas ibi non erat, infirmitas erat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui venit dare charitatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 38Joan. XIII, 34 . Et quia venit dare charitatem, et charitas perficit Legem; merito dixit, Non veni Legem solvere, sed implere 39Matth. V, 17 . Sanavit aegrotum, et dixit illi ut ferret grabatum suum, et iret in domum suam. Hoc et paralytico, quem sanavit, dixit 40Marc. II, 11. Quid est ferre grabatum nostrum? Voluptatem carnis nostrae. Ubi infirmi jacemus, quasi lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt eam, non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem carnis tuae, ut signo quadragenarii jejunii ab isto saeculo, impleas quadragenarium numerum, qui sanavit illum aegrotum, qui non venit Legem solvere, sed implere.
Sermones
Notes
- 34. Rom. XIII, 10
- 35. Galat. V, 14
- 36. Matth. XXII, 37-40
- 37. I Cor. XIII, 1-3
- 38. Joan. XIII, 34
- 39. Matth. V, 17
- 40. Marc. II, 11