Piscinae probaticae significatio. Humilitas Christi per superbiam non respuenda. Breviter dico: aqua illa, Judaicus populus erat; quinque porticus, Lex. Quinque enim libros scripsit Moyses. Ergo aqua quinque porticibus cingebatur, sicut ille populus Lege coercebatur. Aquae perturbatio, in illo populo est Domini passio. Qui descendebat sanabatur, nonnisi unus: quia ipsa est unitas. Quibuscumque ista displicet Christi passio, superbi sunt: nolunt descendere, non sanantur. Et ego, inquit, crediturus sum Deum in carne, Deum natum ex femina, Deum crucifixum, flagellatum, mortuum, vulneratum, sepultum? Absit ut hoc credam de Deo; indignum est. Cor loquatur, non cervix. Superbo videtur indigna Domini humilitas, ideo a talibus longe fit sanitas. Noli te extollere: si vis sanari, descende. Expavescere pietas debuit, si Christus in carne mutabilis diceretur. Nunc autem commendat tibi veritas immutabilem Christum, quantum attinet ad Verbum. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: non quod sonaret, et transiret; quia Deus erat Verbum 6Joan. I, 1 Manet ergo Deus tuus immutabilis. O verax pietas: manet Deus tuus: noli timere, non perit; et per ipsum nec tu peris. Manet, nascitur ex femina; sed in carne. Verbum autem et matrem fecit. Qui erat antequam fieret, fecit sibi in qua fieret. Infans fuit; sed in carne. Suxit, crevit, alimenta sumpsit, per aetates cucurrit, ad juventam pervenit; sed in carne. Fatigatus dormivit; sed in carne. Esuriem sitimque passus est; sed in carne. Comprehensus, ligatus, flagellatus, contumeliis affectus, postremo crucifixus, occisus; sed in carne. Quid expavescis? Verbum Domini manet in aeternum. Qui respuit istam Dei humilitatem, non vult sibi a mortifero tumore superbiae sanitatem.