TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aliud est esse divitem, aliud velle divitem fieri. Vermis divitiarum, superbia. Quid ergo sequitur: Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt. Attende quid dimiserunt. Doles quia hoc dimiserunt: vide quo se inseruerunt. Audi: A fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Sed qui? Qui volunt divites fieri. Aliud est, esse divitem; aliud, velle fieri divitem. Dives est, qui a divitibus natus est: non quia voluit, dives est, sed quia multi haereditates dimiserunt. Video facultates, non interrogo voluptates. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae, sed cupiditas. Nam qui nolunt divites fieri, vel qui non curant, vel non ardent cupiditatibus, non avaritiae facibus accenduntur, sed divites sunt, audiant Apostolum. Hodie lectum est, Praecipe divitibus hujus mundi. Praecipe. Quid? Praecipe ante omnia, non superbe sapere. Nihil enim est quod sic generent divitiae, quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet vermem suum. Et alius est vermis mali, alius pyri, alius fabae, alius tritici. Vermis divitiarum superbia.