Quomodo in sanctis nulla hic damnatio. Ergo cum dixisset Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; non dando membra committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo, nec tamen illicitae concupiscentiae manus dando: ergo cum dixisset, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; subjecit et ait, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu 2Rom. VIII, 1 . His qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt in Christo Jesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc postea futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta, ut nec concupiscentia sit in te, contra quam contendas, cum qua confligas, cui non consentias, quam frenes et domes: post exspecta, quia nec ipsa erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore etiam postea erit; Ubi est, mors, contentio tua? falsum erit. Quid ergo postea futurum sit, sciamus. Tunc enim fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex 3I Cor. XV, 54-56 . Quia ex prohibibitione auctum est desiderium, non exstinctum. Lex peccato dedit virtutem, tantummodo per litteram jubendo, non per spiritum subveniendo. Ergo tunc non erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc, quaeris? Quod et paulo ante dixit: Nunc autem jam non ego operor illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud? Non consentio, non annuo, non decerno, semper mihi displicet: membra mea teneo. Et magnum est hoc: cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant corporis membra, quando non regnat peccatum, id est, carnis concupiscentia; plus habet juris mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis ad movenda membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis, et membra carnis: mens tamen quia dominatum habet: si tamen desuper adjuvetur, ne cum ei multum contar Dei gratiam damus, non regem, sed tyrannum faciamus: tantum ergo valet mens, sic regit cum regitur, ut de membris ipsius carnis, contra concupiscentiam carnis ipsius, possit agere quod ait Apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 4Rom. VI, 12, 13 .