TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In eos qui poenitentiae negligendae exemplum ex aliis sumunt. A communione non prohibentur nisi sponte confessi, vel legitime convicti. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferae hujus poenitentiae debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia crimina non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus: multi tolerantur, ut Judas: multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis 55I Cor. IV, 5. Nam plerique propterea nolunt alios accusare, dum se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam; non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim veni vocare justos, sed peccatores 56Matth. IX, 12 et 13 . Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare ? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis 57I Cor. V, 9-13 . Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum 58Matth. III, 12; velut intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est, in fine saeculi, aequo animo tolerentur 59Id. XIII, 47-50. Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino stat, aut cadit 60Rom. XIV, 4 . Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit, Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur.

Notes

  1. 55. I Cor. IV, 5
  2. 56. Matth. IX, 12 et 13
  3. 57. I Cor. V, 9-13
  4. 58. Matth. III, 12
  5. 59. Id. XIII, 47-50
  6. 60. Rom. XIV, 4