TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conceptio Christi de Spiritu sancto. Justitia Joseph sincera, non saeva. Hoc enim quod sequitur volunt illi ridere, qui volunt fidem derogare Libris evangelicis: ut nos veluti ostendant temere credidisse quod dicitur: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit eam occulte dimittere. Quia enim de se gravidam non esse sciebat, jam velut consequenter adulteram existimabat. Cum esset justus, sicut Scriptura dicit, et nollet eam traducere, id est divulgare, nam hoc etiam multi codices habent; voluit eam occulte dimittere. Turbatur quidem maritus, sed non saevit justus. Tanta enim justitia tribuitur huic viro, ut nec vellet habere adulteram, nec auderet punire vulgatam. Voluit eam, inquit, occulte dimittere: quia non solum eam punire noluit, sed nec prodere. Attendite sinceram justitiam. Non enim propterea parcere volebat, quod habere cupiebat. Multi enim amore carnali adulteris uxoribus parcunt, volentes eas et adulteras habere, ut eis per carnalem concupiscentiam perfruantur. Hic autem vir justus habere eam non vult: ergo non carnaliter diligit. Et tamen punire non vult: ergo misericorditer parcit. Qualis hic justus est? Nec tenet adulteram, nec propterea parcere videtur, quia libidinose diligeret: et tamen nec punit, nec prodit. Merito plane testis electus est virginitatis uxoris. Qui ergo humana infirmitate turbabatur, divina auctoritate firmatus est.