TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Noli tangere, id est, noli hominem tantum credere. Tangere autem, credere esse, puto quia facile possumus intelligere de illa muliere, quae tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta est. Recordamini Evangelium: Dominus Jesus Christus ibat ad visitandam archisynagogi filiam, quae primo nuntiata fuit infirma, postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso venit, quae fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, et in medicis frustra curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in corde suo, Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero 3Matth. IX, 21 . Hoc ipsum dicere, jam tangere fuit. Denique audi sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus Jesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me 4Luc. VIII, 41-46 . Gratia processit, ut illa sanaretur, non ut ille minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbae; et tu unum aut unam sensisti? et ille, Tetigit me aliquis: illi premunt, ista tetigit. Quid est, illi premunt, ista tetigit? Judaei affligunt, Ecclesia credidit.

Notes

  1. 3. Matth. IX, 21
  2. 4. Luc. VIII, 41-46