TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Adversus eos qui pravis exemplis acquiescentes contemnunt poenitentiam. Praepositi mali non imitandi. Elegans similitudo. Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quaerant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt. Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc sanitatis certum consilium, sed malevolentiae vanum solatium. An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesiasticis praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per eos populis ministrantur? O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt 61Matth. XXIII, 3: et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum caeteris misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores imitari eligunt, quam per eos praedicata Domini praecepta servare; quam si quisquam viator remanendum sibi esse existimet in itinere, cum viderit milliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines charitate studiosa quod praedicent ad imitationem, quomodo quaerunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere, qui homo factus est, ut hominem vivere doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque illud quod Joannes ait, Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare 62I Joan. II, 6 : ita nec tibi deerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqueri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nullus recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere ignoras. Si autem nosti, age quod nosti; ut et tu quod quaeris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 63I Cor. IV, 16 . Attende animo tot martyrum millia. Cur enim te Natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam feminas, postremo pueros et puellas, nec imprudentia decipi, nec iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec saeculi amore corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum praeceptorum inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo circumdabit.

Notes

  1. 61. Matth. XXIII, 3
  2. 62. I Joan. II, 6
  3. 63. I Cor. IV, 16