Ultimum judicium exspectare exemplo Noe admonemur. Restat ut dicamus qualis erit in resurrectione vita justorum. Sed quia jam hodie moderatum tempus videtis assumptum, id quod reddidimus ruminate: hoc autem quod debemus, orate ut aliquando reddamus. Illud maxime tenete quare locuti sumus, praesertim propter dies festos istos, fratres mei, quos Pagani celebrant. Attendite vobis: transit hic mundus, recordamini Evangelium ubi praedicit Dominus sic futurum novissimum diem, quomodo in diebus Noe. Manducabant et bibebant, emebant et vendebant, uxores ducebant, nubebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes 24Luc. XVII, 27 . Habetis apertissime Dominum praemonentem, et alio loco dicentem, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate 25Id. XXI, 34 . Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes ; et similes estote pueris exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis 26Id. XII, 35, 36 . Exspectemus eum venturum, non nos torpentes inveniat. Turpe est mulieri conjugatae non desiderare virum suum: quanto turpius Ecclesiae non desiderare Christum? Venit vir ad carnales amplexus, et magnis votis castae uxoris accipitur: venturus est sponsus Ecclesiae ad tradendos aeternos amplexus, ad faciendos nos sibi sempiternos cohaeredes, et nos ita vivimus, ut ejus adventum non solum non desideremus, sed etiam timeamus! Quam verum est quod sic venturus est dies ille, quomodo in diebus Noe? Quam multos sic inventurus est, et eos qui christiani appellantur? Ideo per tot annos aedificatur arca, ut evigilent qui non credunt 27Gen. VI. Per centum annos illa aedificata est, et non evigilaverunt ut dicerent, Non sine causa homo Dei arcam aedificat, nisi quia imminet exitium generi humano; et placarent iram Dei, conversi ad mores qui placent Deo, quomodo fecerunt Ninivitae.