TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Desiderium habitandi in domo Dei. Domus Dei sunt ipsi ejus habitatores. Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse quidam, si volumus, nos sumus. Hujus desiderio laboravit in gemitu suo, hinc lavit per singulas noctes lectum suum, et in lacrymis stratum suum rigavit 11Psal. VI, 7. Propter hanc enim fuerunt ei lacrymae suae panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus 12Psal. XLI, 4 ? Ipse quippe ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus 13Psal. XXVI, 4 . Suis ipse habitator, ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus Dei: quae contemplatur delectationem ejus, et protegitur templum ejus, et absconditur in abscondito vultus ejus. Hanc spem tenemus, rem nondum videmus. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 14Rom. VIII, 25 , et per patientiam aedificamur.

Notes

  1. 11. Psal. VI, 7
  2. 12. Psal. XLI, 4
  3. 13. Psal. XXVI, 4
  4. 14. Rom. VIII, 25