Sua cuique onera, peccata. Concionator mundi, Christus. Onera quae unusquisque sua portat, peccata sunt. Has detestabilium onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus, Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsae auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; audite, filii Adam; audi, genus laboriosum et infructuosum: video laborem vestrum, videte donum meum. Scio, laboratis et onerati estis; et quod est miserius, perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis: ad haec, quod pejus est, onera addi vobis petitis, non deponi.