In Christo forma servi mortalibus ostendebatur, forma Dei beatis servabatur. Aspicis Christum hominem et Deum: ostendit tibi hominem, servat tibi Deum. Et vide quia Deum tibi servat, qui se tibi hominem ostendit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit: qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tanquam diceretur, Quid ei dabis, quem diligis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi. Quid est hoc, fratres? Quem jam videbant, ipse se illis demonstraturum promittebat. Quibus? A quibus videbatur, an a quibus et non videbatur? Sic loquens apostolo quidam ait, quaerenti videre Patrem, ut sufficeret ei, et dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille stans ante oculos servi, in forma servi, servans oculis deificati formam Dei, ait illi: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me videt, videt et Patrem 21Joan. XIV, 21, 8, 9 . Patrem quaeris videre, me vide: vides me, et non vides me. Vides quod pro te assumpsi, non vides quod pro te servavi. Audi mandata, purga oculos. Quia qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum. Tanquam custodienti mandata mea, et tanquam sanato per mandata mea, Ostendam me ipsum illi.