Spiritus sanctus sine hominum ministerio aliquando datus. Accipite et tenete divina exempla: sed eloquia Dei sunt, Scripturae auctoritas, fides verborum, veritas exemplorum. Totum legimus, totum credamus. Per manus impositionem Apostolorum datus est multis Spiritus sanctus: sed per quos dabatur, acceperant. Quando acceperant? Quando in uno conclavi centum viginti homines erant: unusquisque eorum orabat, nullus manum imponebat; orantibus supervenit, orantes implevit, impletos ministros fecit, et per ipsos suum dedit. Adhuc audite. Philippus evangelista, qui praedicavit Evangelium in Samaria, unus erat de septem diaconibus: nam in ministerii necessitate duodecim Apostolis septem diacones additi erant; ex quibus erat unus, ut dixi, Philippus, qui propter promptum praedicationis eloquium, evangelista proprie meruit appellari. Quamvis omnes hoc agerent; iste, ut dixi, in Samaria Evangelium praedicavit: crediderunt multi in Samaria, credentes baptizati sunt. Ut autem audierunt Apostoli, miserunt ad eos Petrum et Joannem, ut baptizatis manus imponerent, et eis manus imponendo, impetrarent Spiritum sanctum invocantes. Simon admiratus tantam gratiam Apostolorum, pecuniam dare voluit, quasi illud, quod invocabatur, venale proponeretur: sed repulsus est, et tanta gratia indignus inventus est. Acceperunt ergo illi Spiritum sanctum per manus Apostolorum. Tunc ergo quia Simon ille hominum esse putaverat donum Dei, ne apud infirmos haec suspicio firmaretur; postea eunuchus quidam Candacae reginae veniebat de Jerusalem, quo ierat ut oraret, et sedens in curru legebat Isaiam prophetam. Tunc Spiritus sanctus ait Philippo ut accederet ad currum. Ille qui in Samaria baptizaverat, et nemini manum imposuerat, et Apostolis nuntiaverat, ut per illorum adventum et manus impositionem ab eo baptizati Spiritum sanctum accipere mererentur, accedit ad currum, interrogat Eunuchum utrum intelligeret quod legebat. Respondet ille, posse se intelligere, si habeat expositorem: rogat Philippum ut currum ascenderet; ascendit, sedit cum illo, invenit eum legentem in Isaia propheta quod de Christo fuerat praenuntiatum, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et caetera, quae sunt ejusdem circumstantia lectionis. Tunc interrogans utrum de se ipso Propheta diceret, an de alio; aperta occasionis janua evangelizavit Christum januam salutis. Cum haec in itinere aguntur, ventum est ad aquam, et ait Eunuchus Philippo: Ecce aqua, quis me prohibet baptizari? Ait Philippus: Si credis, fieri potest. Et ille: Credo Filium Dei esse Jesum. Descenderunt in aquam, baptizavit eum Philippus. Posteaquam ascenderunt ab aqua, venit super Eunuchum Spiritus sanctus 4Act. VIII. Ecce Philippus ibi erat, qui in Samaria baptizaverat, et ad eos baptizatos Apostolos duxerat, baptizavit, nec manus imposuit: sed ut ostenderet Spiritus non verum suspicatum esse Simonem, quod hominum donum esset Spiritus Dei, in hominem venit liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut venit Dominus, et redemit.