TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In bono opere laudem nostram quaerere prohibemur. Jubet autem videri opera nostra, et dicit, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et, Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant, inquit, bona facta vestra. Et non ibi remansit: sed, glorificent, subjunxit, Patrem vestrum, qui in coelis est 7Id. V, 16 . Aliud est in bono opere quaerere laudem tuam, aliud est in bono opere quaerere laudem Dei. Quando quaeris laudem tuam, in visione hominum remansisti: quando quaeris laudem Dei, aeternam gloriam acquisisti. Sic ergo faciamus, ut non videamur ab hominibus, hoc est, sic faciamus, ut visionem hominum pro mercede non quaeramus: sed sic faciamus, ut a videntibus et imitantibus gloriam Dei quaeramus et cognoscamus quod si nos tales non faceret, nihil essemus.

Notes

  1. 7. Id. V, 16