Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo, charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 4Rom. VI, 9. Locus malus, dies mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus, ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi. Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi; non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem laudatio.