Vitae, ut sit beata, adesse debet veritas et amicorum cognitio sine metu deceptionis. Ergo si quis nobis modo diceret, cui procul dubio crederemus, si Propheta diceret, si Deus quomodo vellet, et per quem vellet, diceret: Vivite securi, omnia vobis abundabunt, nemo vestrum morietur, nemo aegrotabit, nemo dolebit; abstuli mortem de genere humano, nolo quisquam moriatur, si diceret; quasi securi facti exsultaremus, et nihil amplius requireremus. Sic nobis videtur omnino. Si hoc audiremus, continuo vellemus et hoc nobis addi, ut corda invicem videremus, nec invideremus; ut non humana suspicione, sed divina veritate videremus: ne essem sollicitus de amico meo, de vicino meo, ne me odisset, ne mihi malum vellet, et ipsa sollicitudine prius malum facerem, quam paterer. Quaereremus hoc sine dubio, quaereremus certam vitam, et invicem cognitionem cordium nostrorum. Jam enim intelligitis quam dicam vitam; ne saepius commendando obtundam potius quam instruam. Ergo vitae vellemus addi veritatem, ut corda nostra invicem nosceremus, ne nostris suspicionibus falleremur: ut de ipsa vita perpetua, quod ab ea non caderemus certi essemus. Adde vitae veritatem, et invenis vitam beatam. Nemo enim vult falli, quomodo non vult mori. Da mihi hominem qui falli velit. Qui fallere velint, quam multi inveniuntur: qui falli velit, nemo. Compone tecum. Non vis falli, noli fallere: quod pati non vis, noli facere. Vis venire ad vitam ubi non fallaris, age modo vitam ubi non fallas. Vis venire ad vitam, ubi non fallaris? quis nolit? Delectat merces; non dedigneris opus, cujus merces est. Age modo vitam, ubi non fallas; et venies ad vitam, ubi non fallaris. Veraci merces reddetur veritas, et temporaliter bene viventi merces reddetur aeternitas.