Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quae acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judaeorum, de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur: cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt, quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens factis et dictis 1Luc. XXIV, 1-19 . Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum? Judici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Jesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es; alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce, et tali voce. « Beatus es, Simon Bar-Jona; quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo. » Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax 2Psal. CXV, 11 ?