TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Infirmitas triginta annorum. Justitiae perfectio quadragenario numero significata. Amor saeculi non compatitur amorem Dei. Quid sibi ergo vult quod triginta et octo annos infirmus erat? Scio, fratres, me ista jam dixisse: sed et qui legunt obliviscuntur, quanto magis qui raro audiunt? Intendat ergo paululum Charitas vestra. In quadragenario numero completio justitiae figuratur. Completio justitiae, quia hic vivimus in labore, in aerumnis, in continentia, in jejuniis, in vigiliis, in tribulationibus; ipsa est exercitatio justitiae, ferre tempus hoc, et ab hoc saeculo quodam modo jejunare; non a cibo carnis, quod raro facimus; sed ab amore saeculi, quod semper facere debemus. Ille ergo implet legem, qui se abstinet ab isto saeculo. Non enim potest amare quod aeternum est, nisi destiterit amare quod temporale est. Intendite amorem hominis: sic putate quasi manum animae. Si aliquid tenet, tenere aliud non potest. Ut autem possit tenere quod datur, dimittat quod tenet. Hoc dico, videte quia aperte dico: Qui amat saeculum, amare Deum non potest; occupatam habet manum. Dicit illi Deus: Tene quod do. Non vult dimittere quod tenebat: non potest accipere quod offertur. Numquid dixi, Non possideat nescio quis? Si potest, si hoc de illo exigit perfectio, non possideat. Si non potest, aliqua necessitate impeditus, possideat, non possideatur; teneat, non teneatur: dominus sit rei suae, non servus; sicut dicit Apostolus: De caetero, fratres, tempus breve est: superest ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes; et qui utuntur hoc saeculo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 21I Cor. VII, 29-32 . Quid est, Noli amare quod possides in hoc saeculo? Non teneat manum tuam, unde tenendus est Deus. Non occupetur amor tuus, quo potes ad Deum tendere, et inhaerere ei qui te creavit.

Notes

  1. 21. I Cor. VII, 29-32