Verbum incarnatum Deus et homo. Et cum carnem assumpsit ex tempore, ut ad temporalem vitam nostram procederet, non in carne amisit aeternitatem, sed etiam carni praestitit immortalitatem. Ita ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam 4Psal. XVIII, 6 . Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed ut propter nos fieret quod non erat, semetipsum exinanivit; non formam Dei perdens, sed formam servi accipiens: et per hanc in similitudinem hominum factus; nec propria substantia; sed habitu inventus ut homo 5Philipp. II, 6 et 7 . Hoc enim totum quod sumus vel in anima vel in corpore, nostra natura est, illius habitus: nos nisi hoc essemus, non essemus; ille si hoc non esset, esset utique Deus. Et cum hoc esse coepit quod non erat, homo factus est permanens Deus: ut non unum horum, sed utrumque verissime diceretur; et propter quod homo factus est, Quoniam Pater major me est 6Joan. XIV, 28 ; et propter quod permansit Deus, Ego et Pater unum sumus 7Id. X, 30 . Nam si Verbum in carnem, hoc est, Deus in hominem mutatus converteretur, non esset verum, nisi, Pater major me est; quia homine major est Deus: illud autem falsum esset, Ego et Pater unum sumus; quia non sunt unum Deus et homo. Sed forsitan posset dicere: Ego et Pater, non unum sumus, sed unum fuimus. Quod enim erat et esse destitit, non est utique, sed fuit. Nunc autem, et propter veram formam servi, quam acceperat, verum dixit, Pater major me est; et propter veram formam Dei, in qua permanebat, verum dixit, Ego et Pater unum sumus. Exinanivit ergo se apud homines, non ita factus quod non erat, ut non esset quod erat: sed occultans quod erat, et demonstrans quod factus erat. Proinde quia Virgo concepit et peperit filium, propter manifestam servi formam, Puer natus est nobis 8Isai. IX, 6 . Quia vero Dei Verbum quod manet in aeternum, caro factum est, ut habitaret in nobis, propter Dei formam latentem, sed manentem, sicut nuntiavit Gabriel, vocamus nomen ejus Emmanuel. Factus est enim homo, permanens Deus, ut et filius hominis recte vocetur Nobiscum Deus: non alter Deus, alter homo. Exsultet itaque in credentibus mundus, quibus salvandis venit per quem factus est mundus. Conditor Mariae, natus ex Maria: filius David, Dominus David: semen Abrahae, qui est ante Abraham: factor terrae, factus in terra: creator coeli, creatus sub coelo. Ipse est dies quem fecit Dominus, et dies cordis nostri ipse est Dominus. Ambulemus in lumine ejus, exsultemus et jucundemur in eo.