Martyrum laudes in Deum recidere. Quid enim nisi Dei sunt laudes tanti Martyris laudes? Aut cujus honor est Cyprianus ad Deum toto corde conversus, nisi ejus cui dictum est, Deus virtutum, converte nos 2Psal. LXXIX, 8 ? Cujus opus est Cyprianus doctor, nisi ejus cui dictum est, Doce me justificationes tuas 3Psal. CXVIII, 135 ? Cujus opus est Cyprianus pastor, nisi ejus qui dixit, Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos cum disciplina 4Jerem. III, 15 ? Cujus opus est Cyprianus confessor, nisi ejus qui dixit, Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere inimici vestri 5Luc. XXI, 15 ? Cujus opus est Cyprianus tantae illius persecutionis pro veritate perpessor, nisi ejus cui dictum est, Patientia Israel, Domine 6Jerem. XVII, 13 ; et de quo dictum est, Quoniam ab ipso est patientia mea 7Psal. LXI, 6 ? Postremo cujus opus est Cyprianus in omnibus victor, nisi ejus de quo dictum est, In omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 8Rom. VIII, 37 ? Non ergo recedimus a laudibus Dei, quando laudamus opera Dei, et praelia Dei in milite Dei.
Sermones
Notes
- 2. Psal. LXXIX, 8
- 3. Psal. CXVIII, 135
- 4. Jerem. III, 15
- 5. Luc. XXI, 15
- 6. Jerem. XVII, 13
- 7. Psal. LXI, 6
- 8. Rom. VIII, 37