Tertius ad suos respiciens culpatur. Electio secundum gratiam. Quia nunc alius discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixit: Prosequar te, Domine, ait; sed vado primum renuntiare his qui in domo sunt. Credo hic sensus est: Nuntiem meis, ne forte quomodo fieri solet, quaerant me. Et Dominus: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Vocat te Oriens, et tu attendis Occidentem. In hoc capitulo hoc discimus, quoniam quos voluit Dominus, hos elegit. Elegit autem, sicut dicit Apostolus, et secundum suam gratiam, et secundum illorum justitiam. Talia enim sunt verba Apostoli: Attendite, inquit, quid dicit Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua everterunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid illi dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Solum te putas esse servum bene laborantem: sunt et alli me timentes, et non pauci. Nam septem millia ibi habeo. Et adjunxit: Sic ergo et in hoc tempore. Crediderunt enim aliqui Judaei, et multi fuerunt reprobati: sicut et ille qui vulpium foveas gestabat in animo. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt: id est, idem Christus est qui tunc, et modo, qui et illi tunc Eliae dixit, Reliqui mihi. Quid est, Reliqui mihi? Ego illos elegi, quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec de Baal. Non sunt mutati, sic sunt ut a me facti sunt. Et tu qui loqueris, nisi de me praesumeres, ubi esses? Nisi gratia mea plenus esses, nonne ante Baal etiam ipse genu flecteres? Gratia autem mea plenus es; quia nihil de tua virtute, sed totum de mea gratia praesumpsisti. Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere conservos: sunt quos elegi, sicut et te, de me scilicet praesumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.