TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Omnipotens iniquis multa contra ejus voluntatem facientibus non superatur. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem. Quia et cum faciunt quod non vult, hoc de eis facit quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant, vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas omnipotentis impletur. Quod ergo non vult omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc est, bono ejus opere male utuntur; sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, ne omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faceret, nullo modo eos vel nasci vel vivere sineret; quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata quae sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen eos futuros praescius ignorare non potuit: sed sicut noverat quae ipsi essent mala facturi; sic etiam noverat quae bona de illis esset ipse facturus. Quis verbis explicet, quis aequiparet laudibus, quantum nobis bonum contulerit passio Salvatoris, cujus in remissione peccatorum sanguis effusus est? et tamen tantum hoc bonum per malitiam zabuli, per malitiam Judaeorum, per malitiam Judae traditoris impletum est. Nec eis juste tribuitur bonum, quod per illos Deus, non ipsi hominibus contulerint: sed eis juste retribuitur supplicium, quoniam nocere voluerunt. Sicut autem aliquid invenire potuimus, quo manifestum esset nobis, quemadmodum Deus etiam malis operibus et Judaeorum et Judae traditoris bene usus est ad nostram redemptionem ac salutem: sic in universa creatura occultis atque abditis sinibus, quos nec oculorum nec mentis acie penetramus, novit quemadmodum malis Deus bene utatur, ut in omnibus quae nascuntur et administrantur in mundo, voluntas omnipotentis impleatur.