TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyres ad felicitatem expediti cucurrerunt. Solemnitas beatissimorum Martyrum laetiorem nobis reddidit diem. Laetamur, quia de terra laboris ad regionem quietis Martyres transierunt: sed hoc non saltando, sed orando; non potando, sed jejunando; non rixando, sed tolerando meruerunt. Contristabantur, credo, parentes eorum, quando ad passionem abierunt: sed illi laetabantur et dicebant, Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus 1Psal. CXXI, 1 . Nolite, parentes, nolite plangere gaudia nostra. Si eos quos nutristis, non vultis in gehennam ire; imitari debetis, non impedire. Illi noverant quo pergebant, et parentes increduli sine causa plangebant. Sed tunc amantes filios carnales lugebant: postea credentes in Deum dicebant, Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia 2Psal. XXIX, 12 . Utinam, fratres, rumpatur in nobis saccus poenitentiae, et effundatur pretium indulgentiae. Martyres omnes sarcinas lucrorum saeculi hujus hic posuerunt, hic dimiserunt, et viam quae ducit ad vitam, expediti sicut boni milites cucurrerunt; sicut scriptum est, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes 3II Cor. VI, 10 . Et vere in terra nihil habebant, sed in coelo felicitatem perpetuam possidebant. Ad coelum devote festinabant, et viam vitae securi currebant; et adhuc longe positi manus ad palmam extendebant. Currite, sancti; sic currite, ut comprehendatis. Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 4Matth. XI, 12 . Non est angustum: quisquis beatus vult esse, ad regnum coelorum festinet. Nulli clausum est, nisi ei qui se excluserit. Paratus est Christus suscipere confessores suos. Ipse desuper dicit: Specto vos, certantes adjuvabo, vincentes coronabo.

Notes

  1. 1. Psal. CXXI, 1
  2. 2. Psal. XXIX, 12
  3. 3. II Cor. VI, 10
  4. 4. Matth. XI, 12